- ANGOLA
- I.ANGOLARegnum Africae meridionalis in Aethiopia, quod dividit linea a Sinu vel Portu Vaccarum, versus orientem ducta. Et haec est eius pars Septentrionalis: a portu Vaccarum usque ad promontorium Nigrum, in littore maris, numerantur 220. milliaria: in quibus comprehensa regio multis subest Regulis, Angolae Regi vasallis. Hinc ducta linea obliqua versus orientem per montes, qui Frigidi dicuntut, et paulo altius versus aequinoctialem per Niveos, desinit iuxta montium crystalli radices. Olim Rex eius vasallus fuit Regis Congiani, quô rempore Abonda dicta erat, sed non solum arripuit dominium provinciae, cuius erat administrator, verum et circumiacentes populos sibi subditos reddidit, ita ut nunc sit Rex potentissimus, nec Congianô inferior, unde ei etiam, cum libet, tributum aut pendit, aut denegat. Metel. Regio est dives et nota Europaeis. Eius primaria urbs Fanum S. Pauli in Insel. Loanda, in ora Oceani, cum portu percommodo; subest Lusitanis, cum ea parte, quae argentifodinis inclita est, inter quas Montes de Cambambe eminent, vide Iarric. l. 3. c. 6. Pigafett. l. 1. c. 7. urbem praecipuam nominat Cabazzam. Alii Regem ordinarie Dongi sedem habere asserunt.II.ANGOLAnomen Viri strenui, qui circa A. C. 1500. a Rege Congi deficiens, Monarchiam Angolensem constituit Regnoque nomen suum imposuit: postquam, Lusitanorum ope, Regulos minores subegit. Dictus est a magnitudine rerum gestarum, Inenc, h. e. Magnus, praefuitque usque ad A. C. 1506, quô ipsi successit Tambi Angola; quem Quilonge Angola circa A. C. 1518. excepit, vitâ reguoque usque ad A. C. 1600. extensô. Regum horum potentia tanta esse fertur, ut plusquam millena hominum milia dicantur in aciem posse producere. Idem Hornius Orb. Imper. p. 466.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.